Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 8

51.3 Ita quum visus esset Alcibiades non fide dignus esse, sed hostium consilia jam aiite comperta Phrynrcho, ut conscio, pei inimicitias attribuere, nihil huic nocuit, imo vero, quod haec indicasset, suo testimonio eum potius adjuvit.
52.1 Postea vero Alcibiades quidem Tissaphernem monebat et inducebat, ut amicus esset Atheniensibus, timentem quidem Peloponnesios, quod majoricum classe, quam Athenienses, adessent, cupientem tamen, si qua ratione posset, fidem habere, praesertim postquam sensit Peloponnesiorum apud Cnidum de foederibus per Therimenem factis dissensionem (nam hoc tempore quum illi apud Rhodum essent, jam exstiterat), in qua illum priorem Alcibiadis sermonem de eo, quod Lacedaemonii civitates omnes in liber talem assererent, Lictias verum esse demonstravit, negans hanc pactionem tolerandam esse, ut rex eas civitates obtineret, quibus vel prius aliquando aut ipse aut ejus mayores imperassent. Et Alcibiades quidem, utpote qui magnis de rebus contenderet, Tissaphernem officiis studiose demerens rem urgebat;
53.1 Atheniensium vero legati, qui cum Pisandro ex Samo missi erant, quum Athenas pervenissent, apud populum verba faciebant, in summam multa colligentes, prsecipue vero demonstrantes, facile iis esse, si Alcibiadem restituerent , nec amplius eodem modo populari statu uterentur, et regem socium habere et Peloponnesios superare.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme