Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 8

92.11 Erat autem adhortatio ad vulgus haec, oportere eum, quicumque quinque millia civium quadringentorum loco reipublicae praeesse vellet, ad opus accedere. Nam adhuc tamen occultabant se quinque millium nomine, ne aperte dicerent, quicuroqua vellet populum reipublicae praeesse, quia metuebant, ne forte re vera essent quinque millia, neve quis apud aliquem dicens aliquid per inscitiam offenderet. Et quadringenti propterea neque volebant, illos quinquies mille cives esse, neque constare, eos non esse, quod existimabant, tot rerum participes constituere plane jam imperium populare esse; contra rei obscuritatem melum mutuum civibus allaturam.
93.1 Postridie autem quadringenti, etsi animis perturbati, incuriam tamen conveniebant; milites vero, qui in Piraeeo erant, quum Alexiclem dimisissent, quem comprehenderant, ac munitionem demoliti essent, et ad Dionysiacum theatrum prope Munychiam situm concessissent, ibi cum armis constiterunt et concionem habuerunt, et capto consilio confestim in urbem pergebant et cum armis io Anaceo constiterunt.
93.2 Venerunt autem a quadringentis quidam electi ad eos et singuli cum singulis agebant, et persuadebant iis, quos animadvertissent homines esse moderatos, ut et ipsi quiescerent, et ceteros continerent, dicentes fore, ut quinque millia civium designarent, et cx horum numero per vices, prout quinque millibus placeret, quadringenti constituerentur; interim vero se nullo modo civitatem perdere, neque eam hostibus tradere.
93.3 Ita universa militum multitudo, quum a multis et ad multos sermones fierent, placatior erat, quam ante, ac de universo reipublicae statu maxime timebat; et inter eos convenit, ut intra certam diem in Bacchi templo coocilium de concordia haberetur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme