Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 8

94.1 Quum autem concilii in Bacchi templo habendi dies advenisset, et tantum non condo jam coacta esset, nuntiatur, illas duas et quadraginta naves cum Agesandrida Megaris venientes Salaminem cursum tenere, et quilibet ex gravis armaturae militibus hoc iilud ipsum esse ducebat, quod jampridem a Theramene, et ah iis, qui cum eo erant, dicebatur, dassem ad illam munitionem venire, et utile videbatur, quod diruta esset
94.2 Agesandridas autem fortasse quidem etiam ex composito et circum Epidaurum et tircum illa loca versabatur; credibile tamen videtur, eum etiam propter praesentem Atheniensium seditionem, et sperantem fieri posse, ut forte opportuno tempore adveniret, ilic substitisse.
94.3 'Athenienses vero, postquam hoc iis nuntiatum est, confestim universi citato cursu in Piraeeum contendebant , quod bello domestico majus aliud ab bostibn^ illatum, non procul, sed ad ipsum portum esset. Quamobrem alii naves, quae aderant, conscendebant, pars alias deducebant, nonnulli etiam ad muros et portus ostium auxilio accurrebant.
95.1 Sed Peloponnesiorum dassis praeterlata et Sunium circumvecta, consistit inter Thoricum et Prasias, postea vero appellit Oropum.
95.2 Athenienses autem raptim, et inexercitatis nautis uti coacti, quippe quod civitas seditione laboraret, et in maximo discrimine positi, celeriter hostes arcere vellent (nam Attica interclusa omnia iis in Euboea erant), Thymocbarem ducem cum navibus in Eretriam mittunt,
95.3 quae cum illuc pervenisset, cum iis quae prius in Euboea erant, sex et triginta fuerunt. Et protinus proelio navali dimicare cogebantur; Agesandridas enim prandio sumpto ab Oropo producebat classem; abest autem Oropus ab Eretriensium urbe, stadiis fere sexaginta, maris tractu.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme