Book 8
95.4
Ut igitur ille advehebatur, statim Athenienses qooque naves instruebant, existimantes, suos milites apud naves esse; sed illi tum forte non ex foro cibaria in prandium mercabantur (nihil enim vendebatur, quod ab Eretriensibus consulto factum erat), sed ex aedibus in extrema urbe sitis, nt, dum cunctanter naves instruerentur, hostes prius impressionem in eos facerent, et cogerent Athenienses sic, ut forte possent, in altum prodire. Signum autem ex Eretria Oropum versus iis sublatum erat, quando in altum provehi deberent.
95.5
Hoc igitur modo instructi Athenienses id altum provecti, navali proelio supra portum Eretriensem commisso , tamen aliquantisper etiam hosti restiterunt; deinde in fugam versi compelluntur ad littas.
95.6
Et quotquot eorum ad Eretriensium urbem, ut amicam, confugerunt, de iis pessime actum erat, quia ab illis interficiebantiir; alii vero in munitionem, quam ipsi in Eretria tenebant, incolumes evaserunt, itemque naves, quotquot in Chalcidem pervenerunt.
95.7
Captis autem Peloponnesii duabus et viginti Atheniensium navibus virisque partim interfectis, partim captis, tropaeum statuerunt. Nec multo post, quum totam Euboeam ad defectionem compulissent, praeter Oreum (hanc enim ipsi Athenienses tenebant) ceteras quoque res in ea componebant.
96.1
Atheniensibus autem quum res ad Euboeam gest* nuntiatae essent, pavor omnium ad illum usque diem maximus incessit Nam nec in Sicilia accepta clades, quamvis tunc ingens visa esset, nec aliud quicquam eos unquam adeo terruerat.
96.2
Quippe quum eo tempore, quo et exercitus Samius defecerat, et aliae naves non supererant, nec homines, qui eas conscenderent, et ipsi seditione laborabant, et incertum erat, quando inter se ipsi concursuri essent, tanta illa calamitas accessisset, qua et classem, et quod maximum erat, Euboeam amiserant, ex qua plus utilitatis, quam ex Attica, percipiebant, qui non merito tum animis erant consternati?