Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 8

106.5 Illi vero quum navis pervenisset, audita felicitate insperata, post clades modo circum Euboeam et per seditionem acceptas vehementer animo confirmati sunt, et existimarunt, res suas adhuc, si impigre eas capesserent, superiores evadere posse.
107.1 Post navale proelium autem quarto die studiose navibus refectis Athenienses apud Sestum morati navigabant adversus Cyzicum, quae defecerat; et conspicati apud Harpagium et Priapum naves octo a Byzantio digressas in ancoris stantes, illuc infesta classe profecti, proelio superatis iis, qui erant in terra, naves ceperunt. Quum autem ad Cyzicum nullis muris munitam pervenissent, eam rursus in suam potestatem redegerunt, et pecunias exegerunt.
107.2 Interea vero et Peloponnesii ex Abydo adversus Elaeun-tem navigarunt, et suas naves ckptivas, quotquot erant integra, secum abduxerunt, (ceteras autem Elaeusii concremarunt) et Hippocratem etEpiclem in Euboeam miserunt, ut naves illuc missas adducerent.
108.1 Per haec eadem tempora Alcibiades etiam cum tredecim suis navibus e Cauno et Phaselide Samum rediit, nuntians, se Phoenissas naves avertisse, ne ad Peloponnesios venirent, et Tissaphernem movisse, ut Atheniensibus benevolentior esset, quam antea.
108.2 Et intructis navibus novem, praeter eas, quas habebat, et ab Halicarnassensibus ingentem pecuniam exegit, et Con munivit. His autem peractis, et magistratu ibi constituto, Samum jam sub autumnum rediit.
108.3 Et Tissaphernes, quum audisset, Peloponnesiorum classem a Mileto in Hellespontum profectam, ex Aspendo solvens in Ioniam properabat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme