Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 37

38.6 metantibus et muniendo occupatis tria milia delecta equitum peditumque regiorum magno terrore ac tumultu advenere;
38.7 aliquanto pauciores in statione erant; hi tamen per se, nullo a munimento castrorum milite avocato, et primo aequum proelium sustinuerunt, et crescente certamine pepulerunt hostis centum ex iis occisis, centum ferme captis.
38.8 per quadriduum insequens instructae utrimque acies pro vallo stetere;
38.9 quinto die Romani processere in medium campi; Antiochus nihil promovit signa, ita ut extremi minus mille pedes a vallo abessent.
39.1 consul postquam detractari certamen vidit, postero die in consilium advocavit, quid sibi faciendum esset, si Antiochus pugnandi copiam non faceret?
39.2 instare hiemem; aut sub pellibus habendos milites fore, aut, si concedere in hiberna vellet, differendum esse in aestatem bellum.
39.3 nullum umquam hostem Romani aeque contempserunt. conclamatum undique est, duceret extemplo et uteretur ardore militum,
39.4 qui, tamquam non pugnandum cum tot milibus hostium, sed par numerus pecorum trucidandus esset, per fossas, per vallum castra invadere parati erant,
39.5 si in proelium hostis non exiret. Cn. Domitius ad explorandum iter, et qua parte adiri hostium vallum posset, missus, postquam omnia certa rettulit, postero die propius admoveri castra placuit; tertio signa in medium campi prolata et instrui acies coepta est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme