Thesauros Edebiyat geography Geographiae Informatio

Geographiae Informatio

Geographiae Informatio Agathemerus
1.5 Dicæarchus autem definit orbem terrarum non aquis, sed ductu lineæ cujusdam mere rectæ, a columnis Herculis per Sardiniam, Siciliam, Peloponnesum, Cariam, Lyciam, Pamphyliam, Ciliciam et Taurum, et inde usque ad Imaum actæ: secundum quam alias orbis partes boreales, alias australes nominat.

[De ventis.]

2.6 Venti autem flant ab æquinoctiali ortu apeliotes, ab occasu equinoctiali zephyrus, a meridie notus, a septentrione aparctias, ab æstivi tropici ortu cæcias, dein ab ortu æquinoctiali apeliotes, ab hiberno denique eurus; rursum ab occasu hiberno Libs, deinde ab occasu æquinoctiali zephyrus, ab occasu vero æstivo argestes vel Olympias; tandem notus et aparctias adversi flant. Sunt igitur octo.
2.7 Timosthenes vero, qui conscripsit circumnavigationes, tradit duodecim ventos, inter aparctiam et cæciam medium ponens boream, inter eurum et notum Phœnicem, qui et euronotus, inter notum et Libem leuconotum, qui alias Libonotus, inter apactiam et argesten Thrasciam, quem accolæ etiam circium appellant. Gentes autem in extremis partibus habitare hasce: Bactrianos sub apeliote, Indos sub euro, sub Phœnice mare Rubrum esse et Æthiopiam, sub noto Æthiopiam ultra Ægyptum, sitam ad leuconotum Garamantas, qui supra Syrtes colunt, ad Libem occidentales supra Mauros Æthiopes, ad zephyrum vero columnae Herculis et initia Africæ et Europæ, ad argestem Iberiam, qua nunc Hispania, ad Thraciam [Celtas iisque propinque, ad aparctiam, Scythas supra Thraciam, ad boream Pontum, Mæotin ac Sarmatas, ad cæciam mare Caspium et Sacas.

[Circumnavigatio marium]

3.8 Syrtis Major stadiorum est 5000, Minor stadiorum 1600. Fauces maris Adriatici, quod nonnulli vocant Ionium pelagus, traiectum habent stadiorum 700, a promontorio Iapygiæ ad montes Ceraunios Epiri.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi