Thesauros Edebiyat geography Geographiae Informatio

Geographiae Informatio

Geographiae Informatio Agathemerus
5.25 Insula Ægina exadversum Atticam sita, longa est stadia 160; Salamis longa 70 stadia; Cea stadia 120. Inter Cyclades insulas optima est Nexus, quare vocatur minor Sicilia. Ad dextram Sporades sunt. Eubœa ponte Bœotiæ jungitur; prætexitur Bœotiæ, Phocidi, Locris, et altera sui parte aliquantum ipsi etiam Atticæ; est enim longa, ideoque Macris appellata fuit; longitudo 1700 stadiorum.
5.26 Creta contra Maleam Peloponneso adjacet; ambitus ejus stadiorum 4100, longitudo 2300; nam plurimum in longitudinem patet. Cythera inter Cretam et oram Laconicam media. Cyprus habet figuram similem tergori bovis, et circumnavigatur stadiis 3420; longa est 1300. A Papho flante borea tajicitur Alexandriam spatio stadiorum 3800. Insula Rhodum circuitus stadiorum 1300, Cos stadiorum 550, Samos stadiorum 630 habet. Icaria longa est et confragosa; longitudo stadiorum 300. Chius circuitu continet stadia 660, Lesbus stadia 1100.
← Önceki 8 / 8

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi