Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 2

3.1 Plataeenses vero, cum Thebanos et intus esse, et urbem repente occupatam sensissent, perterriti, et suspicati longe plures ingressos esse (nec enim per noctis caliginem eos cernere poterant), ad compositionem venerunt, et conditionibus acceptis, quiescebant, praesertim quum nihil novi in quemquam molirentur.
3.2 At dum haec utique agunt, animadverterunt, non multos esse Thebanos, et si illos invaderent, a se facile superari posse existimarunt; nam Plataeensis populus ab Atheniensibus deficiebat invitus.
3.3 Placebat igitur rem tentandam esse, et inter se coibant, perfossis communibus aedium parietibus, ne, si per vias commearent, conspicerentur; plaustraque sine jumentis tn viis statuebant, ut muri loco essent, et cetera parabant, prout quidque rebus praesentibus utile fore videbatur.
3.4 Postquam autem res pro facultate paratae erant, tempore, quo nox adhuc erat, et ipso diluculi adventu observato, ex aedibus in ipsos invaserunt, ne in luce cum illis confiden-tioribus congrederentur, atque ita pari conditione secum essent, sed per tenebras magis perterrefacti, sua peritia, quam urbis locorum habebant, inferiores essent. Atque statim eos invaserunt, et ad manus celeriter venerunt
4.1 nii vero ubi cognoverunt se opinione deceptos, inter se ipsos conglobabantur, et hostium impressionem, qua irruebant, propulsabant.
4.2 Ac bis terve eos repulerunt; postea, quum magno strepitu et ipsi irruerent, et mulieres atque servi simul ex aedibus clamores et ululatus ederent, eosque lapidibus et tegulis peterent, simul etiam quum illi nocte magna pluvia ingruisset, territi sunt, et dantes terga per urbem fugere coeperunt, quum quidem plurimi ignari essent viarum per tenebras et lutum, qua servari possent (nam sub ipsum mensis finem haec accidebant), et bene gnaros hostes haberent insequentes, ne effugerent. Quamobrem peribant multi.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi