Kitap 2
41.3
Sola enim earum, quae nunc sunt, famam superans in pericula vadit specimen sui datura; solaque nec hostibus sibi bellum inferentibus indignationem affert, quod a tali hominum genere malo afficiantur, neque populis subjectis ignominiam, quasi viris imperio indignis pareant.
41.4
Sed quoniam magnis cum documentis potentiam nostram nec testimoniis destitutam protulimus, et nostrae aetatis hominibus et posteris admirationi erimus, ita ut nec Homerum laudatorem desideremus, nec siquis alius carminibus quidem suis animos in praesentia demulcebit, cujus vero de rebus ipsis opinioni veritas nocebit, posteaquam omnia maria omnem-que terram nostra audacia nobis pervia esse coegimus, et ubique tam malorum quam bonorum, quibus alios affecimus , sempiterna monumenta ereximus.
41.5
Pro tali igitur civitate et isti, quod se hac privari indignum ducerent, generose pugnantes occubuerunt, et quemlibet eorum, qui sunt reliqui, par est paratum esse labores pro ipsa subire.
42.1
« Quamobrem etiam orationem de republica longius produxi, ut docerem non de re pari certamen esse nobis atque aliis, quibus nihil horum mque contigi t; simul etiam, ut signis manifestis demonstrarem laudem eorum, super quibus nunc dico.
42.2
Atque explicata sunt ejus laudationis majora capita; propter quae enim urbem celebravi, his istorum istisque similium virtutes illam ornarunt, neque apud multos Graecorum facile, ut in istis, dicta factis exaequata appareant. Videtur autem mihi declarare viri virtutem istorum exitus, partim primum eam ostendens, partim postremo confirmans.
42.3
Nam etiam in iis, qui cetera deteriores sunt, justum est bellicam pro patria fortitudinem praecipuo loco poni; benefacto enim malefacti memoriam delentes, publice plus utilitatis universae civitati attulerunt, quam privatim suis vitiis eam laeserunt.