Kitap 2
49.8
nam in ipsa quoque pudenda, et in summas manus summosque pedes prorumpebat, multique his membris capti mortem effugiebant, nonnullv etiam oculis privati. Alios etiam, simul atque ex morbo; convaluerant, statim omnium rerum oblivio pariter cepit, ita ut neque se ipsos, neque necessarios agnoscerent.
50.1
Cum enim hoc morbi genus multo fuerit atrocius, quam quod oratione possit exprimi, et aliis in rebus gravius , quam ut humana natura ferre possit, singulos invasit, et hoc maxime declaravit, se aliud esse, quam aliquod familiarium; alites enim et quadrupedes, quotquot humanis cadaveribus vescuntur, quum multa jacerent insepulta, aut non accedebant, aut, si gustassent, interibant.
50.2
Argumento autem hoc est, quod hujusmodi avium manifestus fuit defectus; nec uspiam alibi, nec circum ulla hujusmodi cadavera visebantur; canes vero, propter consuetudinem, quam cum hominibus habent, majorem eventus significationem dabant.
51.1
Hic igitur morbus, ut omittam multa alia inusitata: atrocitatis, prout unicuique aliquid accidebat diversum ab eo, quod alteri contingebat, omnino specie talis fuit. Et aliud id temporis nullum ex consuetis malis homines infestabat; si quod autem exoreretur, in hoc desinebat.
51.2
Moriebantur autem alii per incuriam, alii vero vel diligentissime curati. Nec ullum prorsus dixerim unum remedium exstitit, quod adhibitum prodesset; quod enim alteri profuerat, hoc ipsum alteri nocebat
51.3
Et corpus nullum repertum est, quod, sive firmae sive infirmae valetudinis esset, tanti mali violentiae resistere posset, sed omnia pariter, et omni victus ratione utentia corripiebat.
51.4
illud vero in toto hoc malo gravissimum erat, lum quod, simul ac quis se morbo correfptom sensisset, animo consternaretur (statim enim animo ad salutis desperationem conversi, multo magis se ipsos projiciebant, neque resistebant), tum etiam, quod alter ex alterius curatione infecti tanquau pecudes morerentur; atque haec fuit maxima stragis causa.