Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 2

87.5 Ergo majori illorum experientiae majo-rem audaciam opponite, timori vero propter cladem orto il- lud, quod imparatos tunc vos offenderunt,
87.6 Adest vobis autem insuper multitudo navium et quod praesentibus gravis armaturae militibus in regione socia navale proelium estis commissuri; plerumque vero victoria penes illos est, qui sunt et numero superiores et melius instructi.
87.7 Quamobrem nihil prorsus reperimus, cur credibile sit nos offensuros. Et qusecunque ante peccavimus, nunc haec ipsa emendata disciplinam praebebunt.
87.8 Fidenti igitur animo et gubernatores et nautae pro se quisque sequamini, locum non deserentes,quacunque imperatum fuerit.
87.9 Superioribus vero ducibus nos non deterius impetus commoditatem parabimus; neque cuiquam occasionem praebebimus, ut sit ignavus. Quod si quis voluerit, is debitis poenis afficietur; fortes autem praemiis virtute dignis ornabuntur. »
88.1 His igitur verbis duces Peloponnesiorum suis militibus animos addiderunt. Phormio vero, timens et ipse suorum militum formidinem, et animadvertens eos concilia inter se habentes classis hostilis multitudinem formidare , volebat illis convocatis animos addere, et in praesentia adhortari.
88.2 Nam ante quidem illis semper dicebat, et ita animos illorum praeparabat, nullum esse tantum navium numerum, cujus, si contra ipsos veniret, impetus ipsis non esset sustinendus; et ipsi milites jampridem hanc opinionem animis conceperant, ut, quia Athenienses essent, cum nulla quantumvis ingenii Peloponnesiorum classe pugnam detrectarent.
88.3 Tunc vero cernens eos, propter praesentiam hostis, qui erat in ipsorum conspectu, animo debilitatos, eos commonefacere voluit, ut fidentem animum haberent, et convocatis Atheniensibus hanc orationem habuit :
89.1 « Quum vos animadvertam, viri milites, lio slium multitudinem pertimescere, convocavi, quia non censeo extimescenda quae minime sunt horrenda.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi