Kitap 3
42.4
Et respublica ex hqjusmodi re nullum sane emolumentum capit; consultoribus enim propter metum destituitur. Atque praeclare cum ea ageretur, si tales cives privatos dicendi facultate haberet; minime enim ad peccandum reliqui impellerentur.
42.5
Atqui oportet bonum civem non eum se praebere, qui terreat adversarios contra ipsum dicturos, sed qui aequo certamine melius di-eat, sapientem vero civitatem oportet et ei, qui in rebus plurimis bene consulit, non quidem addere novum honorem, sed nec eum, quem jam habet, imminuere, et eum, qui opinione falsus est, non solum nulla pcena, sed ne ignominia quidem afficere.
42.6
Ita enim et is, qui in dicendis sententiis praestat, minime adducatur majorum etiam honorum causa praeter sententiam aliquid et ad gratiam dicere, et qui rectum consilium dare non potuit, eadem opera minime studeat eo ut et ipse aliquid gratificetur, multitudinem sjbi conciliare.
43.1
« Quorum nos contraria facimus, et praeterea, si quis in suspicionem venerit, eum lucri quidem causa, sed tamen optime dicere, invidentes ei propter incertam lucri suspicionem, manifestam utilitatem reipublicae eripimus.
43.2
Solet autem usu venire, ut bonae sententiae, quae recto animo dicuntur, non minus sint suspectae, quam malae, adeo ut oporteat pariter tam illum, qui reipublicae pessimum consilium est daturus, fraude multitudinem capere, quam illum, qui optima suadet, mendacio suam causam probare.
43.3
Et solam rempublicam propter hujusmodi suspiciones nemo aperte nulla fraude adhibita beneficiis allicere potest; qui enim aperte beneficium dat, eum suspicio est occulte majus lucrum capturum.
43.4
Oportet autem, ubi commoda maxima aguntur, et in tali re hoc nos a nobis exigere, ut aliquanto longius prospicientes verba faciamus, quam vos, quibus breve tantum spatium ad cogitandum datur, prae* sertim quum nobis suasionis nostrae ratio reddenda sit, non autem vobis auditionis vestrae.