Kitap 3
61.2
Nos autem primum ipsis inimici facti sumus, quia, quum Plataeam omnium urbium, quae sunt in Boeotia, postremam condidissemus, et alias urbes cum ea, quas expulsa mixta hominum colluvie tenuimus, isti non, ut primum erat constitutum, imperio nostro parere^volebant, sed soli praeter caeteros Boeotos patria instituta violantes/postquam neoea-sitas iis adbibita est,a nobis ad Athenienses defecerunt,et illis adjuncti multa damna nobis dederunt, pro quibas et ipsi vicissim paria a nobis patiebantur.
62.1
« Postquam vero barbarus in Graeciam venit, aiunt se solos ex omnibus Boeotis cum Medis non sensisse, atque hoc potissimum nomine quum ipsi gloriantur, tum nobis conviciantur.
62.2
Nos vero fatemur quidem, illos cum Medis non sensisse, quia nec Athenienses, verum quum postea Athenienses eadem ratione adversus Graecos irent, soloe eos rursus ex omnibus Boeotis cum Atheniensibus sensisse dicimus.
62.3
Atque considerate, in quo reipublicae genere utrique nostrum versantes hoc fecerint. Nam nostra quidem civitas tunc neque legitimo paucorum dominatu, neque populari statu gubernabatur, sed id quod legibus et rectae rationi maxime contrarium est, et quod ad tyrannidem proxime accedit, paucorum virorum potentia reipublicae gubernacula tenebat
62.4
Atque, hi quia speraverant fore, ut suas opes longe firmius fundatas retinerent, si Medi vicissent, vi plebem coercentes, illos acciverunt; et universa dvilae, quum sui juris non erat, hoc fecit, nec decet ei exprobrare ea, quae non salvis legibus peccavit.
62.5
At postquam et Medus discessit et leges recepit, considerare oportet, quum postea Athenienses grassacri coepissent, et praeter reliquam Graeciam etiam nostram regionem in suam potestatem redigere conarentur, et propter intestinas discordias bonam ejus partem jam occupassent, nunquid pugna ad Coroneam commissa ipsisque superatis Boeotiam in libertatem vindicaverimus, et nunc alacriter Graeciam cum ceteris liberemus, equitatum rerumque bellicarum apparatum tantum praebentes, quantum nulli alii de sociis.