Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 3

112.4 etenim Demosthenes Messenios de industria primos in acie collocant, et imperaverat , ut Ampraciotas alloquerentur, Dorica lingua utentes, et illis, qui pro castris erant in statione, fidem facientes, simul etiam in conspectum non venientes; adbuc enim nox erat.
112.5 Quum igitur illorum copias invasisset, eas fugarunt, et magnam illorum partem illic interfecerunt, reliqui vero in fugam versi cursu montes petere coeperant,
112.6 Sed quum itinera jam praeoccupata essent, simul etiam quum Amphilochi quidem suae regionis notitiam haberent, et expediti essent adversus homines armis graves, hi vero locorum essent imperiti, nec scirent, quo se verterent, incidentes aut in loca confragosa, aut in vias insidiis jam insessas, profligabantur.
112.7 Et quum omne fugae genus tenptassent, nonnulli ad mare etiam non longe distans se converterunt, et quum conspexissent naves Atticas praeternavigantes in ipso cladis suae articulo, ad eas annatarunt, existimantes in praesenti metu sibi satius esse ab illis, qui in navibus erant, si necesse esset, trucidari, quam a barbaris et infensissimis hostibus Amphilochia.
112.8 Ampradotae igitur Iioc modo profligati, e mullis pauci in urbem evaserant; Acarnanes vero, spoliatis cadaveribus et tropaeis erectis Argos redierant
113.1 Et ad eos postero die venit caduceator missus ab Ampraciotis, qui ex Olpa ad Agraeos confugerant, petituras, ut liceret suscipere cadavera suorum, quos post primum pnrlium interfecerant, quum una cum Mantinensi-bus et ceteris, quibus abeundi potestas facta erat, ipsi nulla fide data egressi erant.
113.2 Caduceator autem intuitus arma Ampradotarum, qui ex urbe prodierant, multitudinem admirabatur; cladis enim acceptae ignarus erat, sed ea opinabatur eorum esse, qui cum ipsis fuerant.
113.3 Tunc vero aliquis eum interrogat, quidnam admiraretur, et quot ex ipsis putaret periisse, quum quidem is, qui interrogabat, rursus existimaret, istum caduceatorem ab illis missum, qui apud Idomenas erant. Ille vero respondit ducentos ferme.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi