Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 3

113.4 Contra vero interrogans ait: « non igitur haec eorum arma esse apparet, sed pius quam mille hominum. » Et ille rursus : « non eigo sunt eorum, qui nobiscum in acie steterunt. » Alter autem respondit : « siquidem voe apud Idomenen heri pugnabatis. » « Atqui nos heri cum nullo puguabamus sed, nudius tertios inter redeundum. » « At vero nos cum istis quidem heri, quum ex Ampra-ciotarum urbe nobis occurrissent, pugnabamus. »
113.5 Quum autem caduceator hocaudisset et intellexisset auxilium urbanum profligatum esse, ingemiscens et vehementer | commotus praesentium malorum magnitudine, discessit confcstini re infecta nec ulterius suorum cadavera flagitabat.
113.6 Haec enim clades uni Graecae civitati intra totidem dies maxima accidit omnium in hoc bello. Ac caesorum numerum non scripsi, quia multitudo, quae dicitur interiisse, fidem superat, pro magnitudine quidem civitatis. Ampraciam autem sat scio Acarnanes et Amphilochi, si Atheniensibus ac Demostheni morem gerentes expugnare voluissent, primo statim clamore expugnassent; nunc autem timuerunt, ne Athenienses, si eam tenuissent, molestiores sibi accolae essent.
114.1 Postea vero tertia spoliorum parte Atheniensibus attributa, reliqua inter civitates diviserunt. Atque Atheniensium quidem spolia in ipso navigationis cursu intercepta sunt; quae autem nunc in templis Atticis affixa visuntur, trecentae solidae armaturae, Demostheni privatim honoris causa datae sunt, quas ille secum in navibus vehens domum profectus est; et simul ei post cladem in jEtolia acceptam ob has res gestas reditus in patriam tutior fuit.
114.2 Athenienses quoque, qui in viginti navibus erant, Naupactum redierunt. Acarnanes vero et Amphilochi post Atheniensium et Demosthenis discessum, Ampraciotis et Peloponnesiis, qui ad Salynthium et Agraeos confugerant, fide publica interposita, ex (£niadis abeundi potestatem dederunt, quo transierant a Salynthio.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi