Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 4

19.3 Sic enim adversarius debito obstrictus non boc, ut mutuo ulciscatur, quasi vim passus fuerit, sed hoc, ut mutuam gratiam referat, promptior est prae pudore ad observanda ea quae convenerunt.
19.4 Homines autem hoc agunt erga majores hostes potius, quam erga mediocres inimicos; et natura ita comparatum habent, ut iis, quxsua sponte cesserint, libenter et ipsi vicissim concedant, illa vero, quae superbe se efferant vel praeter rationem cum periculo resistant
20.1 « Nobis vero utrisque, si unquam alias, nunc profecto gratiae reconciliatio est peropportuna, priusquam gravius aliquod malum interea nos opprimat, cujus causa necesse sit praeter publicas adversus vos privatas etiam inimicitias easque sempiternas suscipere, vos vero rebus privari, ad quas nunc vos provocamus.
20.2 Quare dum belli eventus adhuc est anceps, vos quidem, cum gloriae nostraeque amicitiae accessione, noe vero, antequam dedecus aliquod nobis accidat, cum mediocri jactura in gratiam redeamus, et quum ipsi bello pacem anteponamus, tum etiam ceteris Graecis malorum requiem demus; qui hujus quoque rei vos praecipuos auctores existimabunt. Bello enim vexantur nescientes, utri nostrum belli fuerint auctores; sed si gratis reconciliatio fiat, cujus nunc penes vos nuqor est potestas, boc beneficium vobis acceptum referent.
20.3 Et si rem per* spiciatis, facultas vobis adest, Lacedaemonios firmos vobis amicos efficiendi ita ut et ipsi ad hoc vos provocarint, et vos gratia potius quam vi usi sitis.
20.4 Hac autem in re quot bona inesse credibile sit, considerate; nobis mim vobisque eadem dicentibus scitis ceteros quidem Graecos, quod sunt inferiores, iis quae summa sunt, honorem habituros. »
21.1 Haec igitur Lacedaemonii dixerunt, existimantes, Athenienses superiore tempore foederum quidem cupidos fuisse, sed se resistentibus impeditos esse, oblatam vero pacem libenter accepturos, virosque reddituros.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi