Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 4

46.3 Duces autem Atheniensium ipsos fide publica interposita in insulam Ptychiam asservandos transportarunt, donec Athenas mitterentur, ita ut, si quis aufugiens deprehenderetur, fides, quae data erat, omnibus esset irrita.
46.4 Verum primores populi Corcyraei, veriti, ne Athenienses hos Athenas profectos non interficerent, hujusmodi fraudem moliuntur.
46.5 Illorum, qui in insula servabantur, aliquibus paucis persuadent, submissis amicis et monitis, ut quasi per benevolentiam dicerent, e re ipsorum maxime esse primo quoque tempore fugam capessere, se vero navigium aliquod praeparaturos; Atheniensium enim duces ipsos populo Corcyraeo tradere statuisse.
47.1 Quod quum illis persuasissent, et navigium per insidias parassem, illi discedentes intercepti sunt, atque fides data tunc irrita et universi populo Corcyraeo traditi erant.
47.2 Ad hanc autem rem peragendam in primis adjuverunt , ut minime dubius praetextus videretur et fraudem commenti confidentius conata perficerent, ipsi Atheniensium duces, quos manifestum erat nolle viros istos captivos ab aliis Athenas delatos, quoniam ipsi in Siciliam navigabant, decus et gloriam illis comparare, qui eos illuc deportarent.
47.3 Hos autem acceptos Corcyraei in magno aedificio concluserunt , et postea eos eductos vicenos traducebant medios per binos ordines militum armatorum, qui hinc inde instructi erant, et qui eos inter se colligatos caesim punctimque vulnerabant, sicubi quis suum inimicum aliquem aspexisset; et lorarii prosequentes eos urgebant, qui tardius progrederentur.
48.1 Atque hunc in modum eductos trucidarunt ad sexaginta, illis ignaris, qui in carcere reliqui erant (existimabant enim, suos socios ab inimicis ex carcere eductos alio traduci); quum autem rem sensissent, et ex quodam intellexissent, Athenienses implorabant et hortabantur, ut, si voluntas eorum ferret, se occiderent, nec amplius ex carcere exire volebant, et dicebant, se pro viribus non permissuros, ut quisquam ingrederetur.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi