Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 4

50.2 Quo Athenas deducto, Athenienses epistolas ex Assyriis litteris conversas legerunt, quarum, inter alia multa ad Lacedaemonios scripta summa haec erat, nescire se quid vellent; nam quum multi legati venissent, nullum eadem dicere; si quid igitur aperte dicere vellent, cum hoc Persa viros ad se mitterent.
50.3 Artaphernem vero postea Athenienses triremi vectum Ephesum miserunt una cum legatis; qui quum illic intellexissent Artaxerxem Xerxis filium nuper obiisse (nam per id tempus decesserat), domum redierunt.
51.1 Eadem hieme Chii novum murum Atheniensium jussu demoliti sunt, quod eos aliquid novi contra se moliri suspicarentur; hoc tamen fecerunt adhibita firma cautione, quantum fieri poterat, ne Athenienses quicquam de pristino suae civitatis statu innovarent.
51.2 Atque haec biems finiebatur, et simul etiam belli septimus annus finiebatur quod Thucydides conscripsit.
52.1 Aestatis autem insequentis initio statim circa novi-lunium sol ex parte defecit, ejusdemque mensis initio terne motus exstitit.
52.2 Et Mytilenaei aliique Lesbii exsules, quorum plerique ex continente veniebant, auxiliis ex Peloponneso mercede conductis, et manu illinc apud se ipsos collecta, Rhcetium occupant; et acceptis duobus Phocia- corum staterum millibus rursus reddiderunt, nulla injuria facta.
52.3 Et postea quum copias adversus Antandrum duxissent, urbem interveniente proditione capiunt. Atque propositum eorum erat, quum ceteras civitates, quae Actaeae vocantur, quas prius possessas a Mytilenaeis Athenienses tenebant, in libertatem vindicare, tum vero omnium maxime Antandrum, atque ubi eam munissent, nam et aedi· ficandarum navium facultas erat propter lignorum illic eopiam Idamque montem prope adjacentem, et collecto reliquo etiam apparatu inde proficiscentes Lesbum vicinam infestare, et in suam potestatem redigere iEolica oppida, quae in continente erant.
52.4 Et hi quidem haec paraturi erant.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi