Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 4

53.1 Athenienses vero eadem aestate cum lx navibus et duobus militum millibus et aliquot equitibus, et cum Milesiis et aliis quibusdam ex sociis secum adductis bellum Cytheris intulerunt; praeerat iis autem Nicias Nicerali et Nicoslratus Diotrephis et Autocles Tolmaei filius.
53.2 Cythera autem insula est, quae agro Laconico adjacet e regione Maleae promontorii; incolae vero sunt Lacedaemonii e numero municipum, et Cytherodices magistratus Sparta quotannis eo transibat, et militum gravis armaturae praesidium in eam semper transmittebant, ejusque curam ingentem gerebant.
53.3 Erat enim iis portus, ad quem appellebant onerariae naves, quae ex iEgypto et Africa veniebant, et piratae simul Laconicam oram a mari, qua parte sola infestari poterat, minus infestabant. Tota enim insula consurgens ad Siculum et Creticum mare porrigitur.
54.1 Athenienses igitur quum appulissent cum suis copiis , decem navibus et duobus Milesiorum millibus urbem maritimam, nomine Scandeam, capiunt; cum reliquo vero exercitu in insulae partes, quae Maleam spectant, exscensu e navibus facto ad maritimam Cytheriorum urbem iverunt, ejusque incolas statim omnes sub armis stantes offenderunt.
54.2 Prcelioque commisso Cytherii paulisper impetum sustinuerunt, deinde in fugam versi, in superiorem urbem confugerunt et postea cum Nicia ejusque collegis compositionem fecerunt ea conditione, ut omne de se statuendi arbitrium Atheniensibus permitterent, nisi mortis.
54.3 Quaedam autem colloquia et ante inter Niciam et Cytheriorum quosdam habita erant, quamobrem etiam citius et commodius et in praesentia et insequente tempore, quae ad compositionem pertinebant, inter eos transacta sunt; Athenienses enim Cytherios ex suis sedibus in alias transtulissent, tum quod essent Lacedaemonii, tum etiam quod insula agro Laconico adeo vicina esset.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi