Kitap 4
57.3
Interea vero Athenienses quum appulissent et confcstim omnibus copiis ad Thyream ivissent, eam ceperunt. Atque et urbem incenderunt, et res, qua? in ea erant, diripuerunt, et Eginetas, quotquot in ipso congressu non occubuerant, secum Athenas abduxerunt, et Tantalum Pa- troclis filium, qui apud illos ex Lacedaemoniis magistratus erat; quum enim vulneratus esset, vivus captus est.
57.4
Nonnullos etiam ex Cytheris abducebant, quos periculi vitandi causa alio transferre placebat. Atque hos quidem Athenienses in insulis collocare decreverunt, et ceteros Cytherios suum agrum colentes, tributum quaterna talenta pendere, jEginetas vero omnes, quotquot capti erant, interficere, propter priorem perpetuam simultatem, Tantalum vero praeter ceteros Lacedaemonios in insula captos in vincula conjicere.
58.1
Eadem aestate in Sicilia induciae a Camarinacis et Gelois initae sunt, primo inter ipsos; mox etiam ceteri Sicilienses Gelam convenerunt et legatis ex omnibus civitatibus eo missis, in colloquium venerunt, si forte in pristinam gratiam redire possent. Et quum multae aliae sententiae in utramque partem dicebantur inter dissentientes et suum jus agentes, ut quique in aliqua re commodo se fraudatos existimabant; tum etiam Hermocrates Hermonis filius Syracusanus, qui quidem etiam praecipue eos movit, ad legatos a Siciliae communi missos hujusmodi verba fecit:
59.1
« Non ex ea civitate, viri Sicilienses, quae aut minima sit, aut bello maxime lahorel, egoortus verba faciam, sed sententiam proponens eam, quae in totius Siciliae commune bonum optima esse mihi videtur.
59.2
Ac bellum quidem quam tristis sit res, cur quis omnia mala, quae in eo insunt, inter scientes enumerans oratione prolixa utatur? Nemo enim aut propter imperitiam hoc agere cogitur, aut metu deterretur, si quid amplius commodi se adepturum speret. Sed usu venit, ut bis quidem lucra majora, quam pericula esse videantur, illi vero quodvis discrimen adire, quam ullam in praesenti jacturam facere malunt;