Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 4

65.1 Talia quum Hermocrates dixisset, Siculi quidem ejus verbis adducti inter se animis consenserunt, ut ab armis discederent, sua quique retinentes, quae jam possidebant , Camarinaeis vero Morgantina concederetur, si certam pecuniae summam Syracusanis penderent;
65.2 Atheniensium vero socii advocatis illorum ducibus dixerunt se pacem facturos, et foedera cum illis quoque communia fore. Quod quum illi approbassent, compositionem faciebant; et Atheniensium naves discesserunt post haec e Sicilia.
65.3 Earum autem duces domum reversos populus Atheniensis mulctavit, exsilio quidem Pylhodorum et Sophoclem, pecunia vero tertium, Eurymedontem, quasi quum penes eos fuisset res Siculas in suam potestatem redigere, muneribus adducti discessissent.
65.4 Hoc modo praesenti rerum prosperitate utentes nihil sibi praeter animi sententiam succedere , sed aeque et quae fieri poterant et quae arduiora essent, sive magno sive parvo apparata pariter conficere volebant. Cujus rei causa erat inopinata in plerisque rebus felicitas, quae spei vires iis subministrabat.
66.1 Eadem aestate Megarenses, qui in urbe erant, quum et ab Atheniensibus bello premerentur, qui quotannis semper cum frequentibus copiis irruptionem in eorum agrum bis faciebant, et a suis exsulibus, qui propter civium seditionem a populo expulsi ex Pegis latrociniis urbanos graviter infestabant, consultabant inter se et censebant exsules recipiendos, ne utrinque civitas perderetur.
66.2 Exsulum vero amici, quum istum rumorem sensissent, ipsi quoque apertius, quam ante, postulare coeperunt, ut in isto consilio perseverarent.
66.3 Sed quum populi principes animadvertissent, populum malis afllictum secum nullo modo posse tolerare, metu compulsi, cum Hippocrate Ariphronis et Demosthene Alcistlienis filio, Atheniensium ducibus, agere instituebant, eo consilio ut urbem dederent et existimantes, minus periculum sibi sic impendere, quam si illi, qui ab iis ejecti erant, rediissent.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi