Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 4

83.5 Perdiccas vero dicebat neque tamquam judicem suarum controversiarum Brasidam a se arcessitum esse, sed potius tamquam hostium destructorem, quos ipse denuntiasset, et eum injuste facturum, si se dimidium ejus exercitus alente , oum Arrhibaeo congrederetur.
83.6 Brasidas tamen, Perdicca invito ac repugnante, convenit Arrhibaeum, ejusque verbis adductus exercitum abduxit, priusquam in ejus agrum irruptionem fecisset. Perdiccas vero ab eo tempore pro dimidia tertiam stipendii partem dedit, quod injuriam sibi fieri putaret.
84.1 Eadem aestate continuo Brasidas secum ducens et Chalcidenses, paulo ante vindemiae tempus Acantho Andriorum coloniae bellum intulit.
84.2 Acanthii vero dc eo recipiendo inter se tumultuabantur, et plebs et ii, qui una cum Chalcidensibus eum adductum ibant. Verunlamen propter metum fructuum, qui foris adhuc erant, multitudo Brasidae verbis adducta, ut ipsum solum in urbem reciperent et audito ipso consultarent, eum recepit; atque progressus ad concionem (erat autem non indisertus, ut Lacedaemonius) haec verba fecit:
85.1 « Quod ego atque exercitus, viri Acanthii, a Lacedaemoniis huc emissi sumus, aperte declarat veram esse causam, quam belli initio praediximus Atheniensibus, nos ut Graeciam in libertatem vindicemus, bellum esse gesturus;
85.2 si autem sero venimus, decepti opinione belli, quod in illis regionibus geritur, qua speravimus fore, ut sine vestro periculo Athenienses debellaremus, nemo repre-hendat;mmc enim, quando facultas est data, venimus, et vobiscum operam dabimus, ut eos debellemus.
85.3 Miroi vero, quod portas mihi clauseritis, et si meus adventus vobis ingratus accidit.
85.4 Nos enim Lacedaemonii, existimantes nos venturos ad eos, qui rei priusquam re ipsa, advenisssemus, animo saltem socii essent, et nostrum adventum exoptatum fore, tantum periculum subiimus, per alienum agrum iter multorum dierum facientes sum mumque studium exhibentes;
85.5 vos vero, si quid aliud in animo habetis, aut si vestrae ipsorum et ceterorum Graecorum libertati obsistatis, grave hoc fuerit.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi