Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 4

90.2 Fossam circa templum et fanum ducebant, et humum ex ipsa fossa egestum pro muro aggerebant, et vallos utrinque defigentes excisa vinea, quae circa templum erat, injiciebant simul et lapides et lateres ex proximis aedificiis detrahentes, et omni ratione munitio* nem illam excitabant. Turresque ligneas posuerunt, ubi locus opportunus erat fanique nullum erat aedificium; nam quae fuerat porticus, collapsa erat.
90.3 Quum autem tertio die, ex quo domo discesserant, opus aggressi essent, quum hunc ipsum diem, tum etiam quartum in opere faciendo consumpserunt et quintum usque ad prandii tempus.
90.4 Deinde, quum maxima pars esset absoluta, exercitus quidem a Delio decem ferme stadia recessit, ut domum revertens, etatimque levis armaturae milites plerique discedebant; at gravis armaturae milites subsistentes ibi quiescebant; Hippocrates vero in Delio adhuc remanens et custodias et quicquid reliquum erat, quod circa propugnacula confidendum esset, constituebat.
91.1 Per hos autem dies Boeoti Tanagram conveniebant;, et postquam ex omnibus civitatibus aderant et cognoscebant Athenienses procedere, ut domum se reciperent, ceteris Boeotarchis, qui sunt undecim, non ad bellum gerendum adhortantibus, quod Athenienses in Boeotia non amplios essent (Athenienses enim, quum castra posuerunt, erant fere in Oropiae confiniis), Pagondas ^Eoladae filius, qui Thebarum nomine Bueotarchus erat cum Arianthide Lysima-chidae filio , quod imperium tunc penes ipsum esset, proelium committere cupiens et existimans satius esse belli fortunam periclitari, singulas cohortes adhortatus, ne frequentes aciem desererent, Boeotis persuadebat, ut adversus Athenienses irent et proelium committerent, talibus verbis.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi