Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 4

92.1 « Debebat quidem, viri Boeoti, ne in mentem qnidem venire cuiquam nostrum, qui magistratum gerimus , non esse rationi consentaneum, nos cum Atheniensibus confligere, si eos non in Boeotia adhuc deprehenderimus. Boeotiam enim, munitionibus ib ea exstructis, ex agro finitimo profecti, sunt vastaturi, atque opinor hostes sunt, quocunque in loco deprehensi fiierint, et undecunque profecti hostilia facinora patrarunt.
92.2 Nunc vero si cui non pugnare tutius esse videbatur, is mutet sententiam. Nec enim providentia considerationem aeque patitur in iis, quos alius invadit, et quorum ager in discrimen vocatur, atque in eo, qui sua quidem possidet, sed plura affectans ultro bellum aliis infert.
92.3 Vobisque patrium est externum exercitum vos invadentem pariter et in vestro et in alieno solo propulsare. Athenienses vero, qui praeterea finitimi sunt, multo magis propulsare necesse est.
92.4 Nam si adversus finitimos libertas omnibus in eo posita est, ut illis aemula virtute obsistant, adversus hos utique, qui etiam non modo finitimos, sed et remotos in servitutem redigere conantur,quo modo non vel in extremam dimicationem descendendum sit? (Exemplum autem ob oculos positum habemus quum Euboenses trans fretum sitos, tum etiam celere Graeciae magnam partem,quo modo erga eos sil affecta) et intelligendum, ceteros quidem de agri finibus cum gentibus finitimis dimicare, nobis vero si vincamur, unicum minime dubium finem de universa terra statutum iri. Nam in eam ingressi, rebus nostris per vim potientur.
92.5 Tanto istorum accolarum propinquitas nobis magis, quam aliis, est periculosa. Qui enim potentiae confidentia, ut nunc Athenienses , arma vicinis inferunt, illum quidem, qui est quietus et qui in suo agro tantum se defendit, confidentius invadere consueverunt, eum vero, qui extra fines occurrit, et qui, si occasio fuerit, belli facit initium, minus prompte bello premere.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi