Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 4

93.4 Dextrum autem cornu tenebant Thebani eorumque contributi, medii vero erant Haliartii et Coronaei et Copaeeuses, ceterique lacus accolae; sinistrum vero tenebant Thespienses et Tanagraei et Orchomenii. In cornu autem utroque erat equitatus, et levis armatura. Et Thebani quidem milites in quinos et vicenos in altitudinem digesserant, reliqui vero ut quibusque contigit.
93.5 Atque hic quidem erat Boeotorum apparatus haecque aciei instructae ratio;
94.1 Athenienses vero, qui hostibus numero pares' erant, totum gravis armaturae exercitum in octonos tantum milites in altitudinem digesserunt, equitatus vero in utroque cornu erat. Sed levis armaturae milita, consulto quidem ad hoc instructi, nec ulli tunc aderamt, nec urbi fuerunt; qui autem cum Hippocrate ad istam expeditionem exierant, numero quidem hostibus longe superiores, magna ex parte inermes erant, quippe quod totus exercitus promisce ex peregrinis qui aderant, et civibus, collectus esset, et simul atque primum domum ire coeperunt, non affuerunt nisi paud.
94.2 Quum autem in acie jam starent, ei concursuri essent, Hippocrates dux secundum ordines jam jamque accedens Atheniensium exerdtum adhortabatur, et dicebat haec fere :
95.1 « Brevis quidem erit, o Athenienses, haec adhortatio, sed apud viros fortes idem valet, et memoriam potius revocat quam proponit imperium.
95.2 Nemini autem vestrum in mentem veniat, non recte nos in alieno solo tantum periculum subire. Nam in istorum agro pro nostro certamen est futurum; et si vicerimus, Peloponnesii sine istorum equitatu in vestrum agrum nunquam irrumpent, uno autem proelio et hunc vobis adjungitis, et illum in majorem libertatem vindicatis.
95.3 In eos igitur impetum facite e dignitate civitatis, quam unusquisque vestrum patriam habens inter Graecas civitates principem esse gloriatur, et vestrorum majorum, qui duce Myronide istis ad CEnophyta. proelio superatis Boeotiam quondam tenuerunt. »

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi