Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 4

13.3 Sed quum vidissent et ipsam continentem et insulam militibus armatis refertam, et naves, quae in portu erant, non prodire, ambigentes quonam appellerent, tunc quidem ad Proten insulam desertam, quae non multum distat, contenderunt, ibique castris positis pernoctarunt; postero autem die, ut ad navale proelium instructi, in altum vela fecerunt, si contra se in apertum mare venire voluissent; sin minus, ut ipsi in portum ingrederentur.
13.4 Atque illi quidem nec obviam iis in altum processerunt, neque, quod facere constituerant, ut portus ostia obstruerent, id jam perfecerant, sed in terra se continentes, naves complebant, seque ad navale proelium in portu non parvo committendum parabant, siquis ingredi voluisset.
14.1 Athenienses vero hac re cognita ab utroque portus ostio in eos invecti .sunt et, facto impetu, plerasque naves a terra jam provectas et adversis proris venientes, in fugam verterunt, et insecuti pro spatii brevitate multas quidem fregerunt, quinque autem ceperunt et haruin unam cum ipsis viris; in ceteras vero, quae ad terram confugerant, impressionem fecerunt. Aliae vero etiam dum adhuc instruuntur, antequam in altum proveherentur, quassabantur ; et nonnullas etiam vacuas suis navibus alligantes traxerunt, quum ex iis homines se in fugam dedissent.
14.2 Quae conspicientes Lacedaemonii et cladem istam aegerrime ferentes, quod utique ipsorum cives in insula intercipiebantur, auxilio accurrebant et armati in mare ingredientes, suae naves manibus apprehendebant, et ad se retrahebant, et io eo unusquisque existimabat res impeditas esse, quibus gerendis non et ipse interfuisset.
14.3 Et tumultus exstitit ingens circa naves et contrarius quam pro ulrorumque instituto; nam Lacedaemonii prae studio et formidine nihil aliud, ut ita loquar, quam e terra proelium navale faciebant, et Athenienses, qui victores erant, et qui praesentem fortunam quam longissime persequi volebant, ex navibus pedestrem pugnam committebant.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi