Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 4

135.1 Eadem hieme exeunte et vere jam appropin-quante, Brasidas Potidaeam temptavit. Quum enim noctu accessisset et scalam muris admovisset, hactenus quidem custodes latuit; quum enim tintinnabulum praeteriisset, ita demum ad vacuum murorum spatinm inter duas stationes interjectum, antequam ille, qui tintinnabulum alteri traditurus erat, rediisset, scalae admotae sunt, deinde tamen quum custodes statim strepitum sensissent, priusquam ac cederet, exercitum celeriter retro reduxit, nec exspectavit, donec dies illucesceret.
135.2 Atque haec hiems finiebatur bujusque belli nonus annus finiebatur, quod Thucydides conscripsit.
← Önceki 92 / 92

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi