Kitap 5
18.7
Lace- daemonii vero eorumque socii Panacium Atheniensibus reddant. Et vicissim Athenienses reddant Lacedaemoniis Co* ryphasium et Cythera et Methonen et Pteleum et Atalanten et quoscunque Lacedaemoniorum captivos in carcere, vel Athenis, vel alibi intra suae ditionis fines habent; item dimittant Peloponnesios, qui Scionae obsidentur, ceterosque Lacedaemoniorum socios, quotquot sunt Scionae, et quotquot Brasidas eo misit, et si quis Lacedaemoniorum socius vel Athenis in carcere est vel alibi intra fines imperii, quod Athenienses habent, in carcere. Vicissim etiam Lacedaemonii eorumque socii eodem modo reddant quoscunque Atheniensium sociorumve penes se habent.
18.8
De Scionaeis vero et Toronaeis et Sermyliis, et si quam aliam civitatem habent Athenienses, Athenienses de ipsis et de reliquis civitatibus arbitratu suo statuant.
18.9
Jusjurandum vero praestent Athenienses apud Lacedaemonios eorumque socios per singulas civitates. Utrique autem jusjurandum more patrio receptum, quod in utraque civitate maximum habetur, jurent. Jusjurandum autem in haec verba juretur : « Stabo his pactis atque his foederibus juste et sine dolo. » Lacedaemonii autem eorumque socii jusjurandum eodem modo apud Athenienses jurent,
18.10
hoc autem utrique quotannis renovent. Et cippos erigant Olympiae et Pythone et in Isthmo et Athenis in arce, et Lacedaemone in Amyclaeo.
18.11
Si quid autem per oblivionem praeterierint utricunque de re quacunque, id justis rationibus utentibus per jusjurandum liceat utrisque ita mutare, ut videatur utrisque, Athe^ niensibus et Lacedaemoniis. »
19.1
Magistratus autem est in foederibus faciendis Pli-stolas ephorus Artemisii mensis quarto ante finem die, Athenis vero archon Alcaeus, Elaphebolionis mensis sexto ante finem die.