Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 5

23.2 Et vicissim si qui hostes in Atheniensium agrum invadant, et Athenienses maleficiis afficiant, Lacedaemonii ratione quam poterunt acerrima Atheniensibus opem pro facultate ferant; si vero agrum populati discesserint, haec civitas a Lacedaemoniis et Atheniensibus pro hoste habeatur, et ab utrisque malo afficiatur, et de deponendo bello statuant simul aruba* civitates. Ilaec autem juste et alacriter et sine dolo fiant.
23.3 Quod si servitia insurgant, Athenienses Lacedaemoniis opem totis viribus pro facultate ferant.
23.4 Haec autem foe- dera jurabunt iidem, qui et superiora utrorumque jurarunt. Et quotannis haec renovabunt, Lacedaemonii quidem Attonas ad Dionysia proficiscentes, Athenienses vero Lacedae-monem ad Hyacinthia proficiscentes.
23.5 Cippos autem utrique statuant, unum quidem Lacedsemone juxta Apollinem in Amyclaeo, alterum vero Athenis in arce juxta Minervam.
23.6 Si quid autem visum fuerit Lacedaemoniis et Atheniensibus vel addere vel demere circa hanc societatem, quicquid visum fuerit, per jusjurandum utrisque liceat. »
24.1 Hoc autem jusjurandum jurabant ex Lacedaemoniis quidem isti, Plistoanax, Agis, Plistolas, Damagetus, Chionis, Metagenes, Acanthus, Daithus, Ischagoras, Phi-locharidas, Zeuxidas, Antippus, Alcinadas, Tellis, Empe-dias, Menas, Laphilus, ex Atheniensibus vero Lampo, Islhmionicus, Laches, Nicias, Euthydemus, Procles, Py-thodorus, Hagno, Myrtilus, Thrasycles , Theogenes, Ari-stocrates, Iolcius, Timocrates, Leon, Lamachus, Demosthenes.
24.2 Haec societas inita est non multo post foedera, et Athenienses Lacedaemoniis reddiderunt captivos, quos in insula ceperant, et aestas undecimi anni incipiebat. Per decem igitur hos annos continenter gestum primum bellum conscriptum est.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi