Kitap 5
47.3
His conditionibus Athenienses et Argivi et Elei et Mantinei sint socii centum annos. Si hostes in Atheniensium agrum invadant, Argivi et Elei et Mantinei Athenas ad opem ferendam veniant, prout Athenienses denunciaverint, ratione quam acerrima poterunt pro viribus; si autem agrum populati discesserint, haec civitas ab Argivis et Mantineis et Eleis et Atheniensibus pro hoste habeatur, et a cunctis his civitatibus malo afficiatur; nulli vero harum civitatum bellum adversus istam civitatem susceptum deponere liceat, nisi cunctis videatur.
47.4
Vicissim autem Athenienses quoque Argos et Mantineam et Elin ad opem ferendam proficiscantur, si hostes invadant in agrum Eleorum aut Mantineorum aut Argivorum, prout hae civitates ipsis denunciaverint , ratione quam acerrima poterunt pro viribus; si vero agrum populati discesserint, haec civitas ab Atheniensibus et Argivis et Mantineis et Eleis pro hoste habeatur, et a cunctis his civitatibus malo afficiatur. Bellum autem adversus hanc civitatem susceptum deponere nefas sit, nisi cunctis civitatibus videatur.
47.5
Praeterea nulla harum civitatum per agrum suum, aut sociorum, quibus quaeque imperat aut per mare, homines armatos inferendi belli gratia transire sinat, nisi universae civitates, Atheniensis et Argiva et Mantinea et Elea, de communi sententia, ut transitus sit, decreverint.
47.6
Iliis autem, qui opem ferent, civitas, quae illos mittet, commeatum praebeat ad dies triginta , ab eo die, quo auxilia in eam civitatem ingressa fuerint, quae opem sibi ferendam significaverit, et abeunti- bus eodem modo; si autem copiis diutius uti velint, illa civitas, quae eas acciverit, commeatum praebeat, singulis quidem gravis ac levis armaturae militibus atque sagittariis quotidie ternos obolos ^Eginaeos, equiti vero singulas drachmas jEginaeas.