Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 5

55.4 Argivi vero tertia fere agri Epidaurii parte vastata domum reverterunt. Ipsis autem miile gravis armaturae milites Athenienses duce Alcibiade auxilium tulerunt, quum autem Lacedaemonios cum copiis ex suis finibus egressos audissent, et quum opera sua non amplius opus esset, abierunt. Atque aestas ita exacta est.
56.1 Sequentis hiemis initio Lacedaemonii clam Atheniensibus praesidium trecentorum militum et Agesippidain ducem per mare Epidaurum immiserunt.
56.2 Argivi vero ad Athenienses profecti cum iis expostularunt, quod, quum in foederibus scriptum esset, ut nulli per agrum suum hostes transire sinerent, per mare Lacedaemonios transire permisissent; et nisi ipsi quoque Messenios et servitia adversus Lacedaemonios Pylum reduxissent, se ab iis injuria affectum iri.
56.3 Athenienses vero auctore Alcibiade cippo Laconico subscripserunt, Lacedaemonios in foedere non perstitisse, et Pylum e Craniis servitia reduxerunt, ut latrocinarentur; cetera vero quiescebant.
56.4 Per hanc autem hiemem, quum Argivi et Epidaurii bellum inter se gererent, tamen nullum quidem praelium acie palam instructa commissum est, sed insidiae et incursiones tantum laetae sunt, in quibus, prout casus tulit, ex utrisque nonnulli peribant.
56.5 Atque extrema hieme, vere jam instante, Argivi cum scalis adversus Epidaurum iverunt, ut propter bellum defensoribus denudatam expugnaturi; sed infecto negotio discesserunt. Et hiems finiebatur et decimus tertius hujus belli annus finiebatur.
57.1 lnsequente aestate jam media Lacedaemonii, quum Epidaurii ipsorum socii graviter vexarentur, et aliae Peloponnesi civitates partim quidem defecissent, partim non commodo statu essent, rati, nisi celeriter eas praeoccuparent, ulterius progressuras esse, in bellum proficiscebantur ipsi et Helotes cum universis copiis adversus Argos; praeerat autem Agis Archidaini filius, Lacedaemoniorum rex.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi