Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 5

57.2 Cum iis autem ad hanc militiam proficiscebantur Tegeatae, et alii Arcades, quotquot erant Lacedaemoniorum socii. Ceteri autem socii, qui in Peloponneso et extra erant, ad Phliuntem cogebantur, Boeotorum quidem quinque millia gravis armaturae militum et totidem levis armaturae et quingenti equites, et totidem alii pedites equilibus mixti, Corinthiorum vero duo gratis armaturae millia, et ceterorum pro cujusque viribus numerus erat, sed*Phliasii cum omnibus suis copiis venerant, quod exercitus in ipsorum agro esset.
58.1 Argivi autem quum et initio Lacedaemoniorum apparatum praesensissent, et postea quam Phliuntem ibant, ut cum celeris se conjungerent, tunc demum et ipsi cum exercitu prodierunt; auxilium autem tulerunt iis et Mantinei cum suis sociis, et Eleorum tria gravis armaturae millia.
58.2 Et progressi occ irrunt, Lacedaemoniis ad Mr-thydrium Arcadiae oppidum et utrique collem occupant. Et Argivi quidem ad proelium cum Lacedaemoniis ut sociorum auxilio nudatis committendum sese praeparabant; Agis vero castris noctu motis et clam Argivis Phliuntem ad ceteros socios contendebat.
58.3 Quod quum Argivi cognovissent, primo diluculo statim discedebant, primo quidem Argos, deinde vero ad illam viam, quae ad Nemeam ducit v qua Lacedaemonios cum sociis descensuros exspectabant.
58.4 Agis vero non convertit se ad illud iter, qua exspectabant, sed re Lacedaemoniis et Arcadibus et Epidauiriis denuntiata aliud asperum iniit, et in Argivorum planitiem descendit; et Corinthii et Pellenenses et Phliasii alia ardua via iter faciebant; Boeotis vero et Megarensibus et Sicyoniis praeceptum erat, ut via, quae ducit ad Nemeam, descenderent, ubi consederant Argivi, ut si Argivi contra ipsoe in plauitiem ad vim arcendam venirent, Oli equis uterentur eos a tergo insequenles.
58.5 Atque Agis quidem exercita sic disposito et irruptione in planitiem facta Saminthum et alia vastabat;

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi