Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 5

9.3 Conjicio enim hostes contemptione nostri, et quod non speraverint quemquam ad prer-lium contra se proditurum, locum illum conscendisse, et nunc nullis ordinibus servatis ad locorum contemplationem conversos securos esse.
9.4 Quisquis autem haec hostium peccata optime animadvertit, et simul pro viribus eos aggreditur, non tam aperte et acie palam contra ipsos instructa, quam pro eo, quod pro praesenti rerum statu utilitas flagitat, is ut plurimum ex animi sententia reni gerat;
9.5 haec autem belli furta pulcherrimam gloriam habent, quibus quis hostem maxime fallens, amicis plurimum prosit.
9.6 Dum igitur adhuc imparati confidunt, et se subducere potius, quantum ego conjicere possum ex iis, quae video, quam remanere cogitant, dum sunt remissis animis, et priusquam consilium magis componant, ego quidem cum iis, quos mecum habeo, antevertens, si possim, in medium eorum agmen cursu citato irruam;
9.7 tu vero Clearida mox, ubi me jam iis inhaerere conspexeris, atque, ut credibile est, cos terrentem, cum tuis et Amphipolitanis cete-risque sociis repente portis apertis eruptionem facias, ope-ramque des, ut quam celerrime pnelio intersis.
9.8 Spes enim est, eos sic maxime territum iri; qui enim pugnae postea superveniunt, sunt hostibus formidabiliores, quam qui jam adsunt, et pugnant.
9.9 Et quum ipse te virum fortem praibeas, ut te facere par est, virum Spartanum, tum etiam vos viri socii fortiter sequamini, et existimetis boni militis esse, animo prompto esse et pudoris pleno, et ducibus obtemperare, atque hodierno die fore, ut aut, si rem fortiter gesseritis, Ubertas vobis contingat, et ut socii Lacedaemoniorum appellemini, aut et Atheniensium servi, siquidem optima conditione vobiscum actum fuerit, ita ut in servitutem non abstrahamini, aut capitali supplicio afficiamini, et servitutem duriorem experiamini, quam ante habebatis, ceterisqus Graecis impedimento sitis, quo minus in libertatem asserantur.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi