Kitap 5
99.1
Ath. Neque enim magis pertimescendos nobis existimamus illos, quicunque usquam continentem incolentes propter libertatem multa cunctatione prohibebuntur, quominus sibi a nobis caveant, sed insularum incolas, qui usquam sunt nullius imperio subjecti, quemadmodum vos, et illos, qui jam irritantur propter imperii necessitatem. Hi enim, inconsultis affectibus plurimum indulgentes et se ipsos et nos in apertum periculum adduxerint.
100.1
Mel. Profecto igitur, si et vos, ne imperio spoliemiui, et illi, qui vestro imperio jam serviunt, ut liberentur, tantuiu discrimen adeunt, nobis quidem, qui adhuc liberi sumus, magna nequitia et ignavia imputanda sit, si non ad omnia prius descenderimus quam serviamus.
101.1
Ath. Non, siquidem sapienter consultetis; neque enim vobis ex aequo nobiscum est de virorum virtute certamen, ne in dedecus incurratis, sed potius de salute consultatio , ne multo polentioribus resistatis.
102.1
Mel. Sed scimus, res bellicas interdum exitus habere magis communes, quam pro diversa utrorumque multitudine. et nobis, si statim quidem cesserimus, nulla spes superest, sed si rem geramus, spes adhuc est fore ut recte consistamus.
103.1
Ath. Spes vero, quae periculi est solalium, illos quidem, qui in ea magna opum abundantia utuntur, quamvis damno afliciat, non tamen evertit; ab illis autem, qui de summa suarum fortunarum aleam jaciunt (nam spes natura prodiga est), simul et cognoscitur post eorum calamitatem, et cognitam eam si qua in re adhuc cavere poterit, non deficit.
103.2
Quare vos, qui infirmi estis et in unico rerum momento positi, hoc ne velitis accidere vobis, neve vulgo hominum similes esse, qui, quum humanis subsidiis conservandae salutis facultas adhuc adsit, postquam certa; spes eos ab hoste pressos destituerunt, ad incertas confugiunt , ad divinationem et oracula, et quae alia hujus generis inter sperandum damna afferunt.