Kitap 5
107.1
Ath. Ergo non creditis utile id tantum eese, quod tutum est, justum vero etiam cum periculo facere pulchrum esse, id quod Lacedaemonii omnium minime plerumque audent.
108.1
Mel. Imo vero existimamus ipsos nostri causa eo facilius pericula suscepturos, et ea m nobis subire quam in aliis tutius esse credituros, quo ad res quidem gerendas Peloponneso propius habitamus, ad animorum vero fidem propter cognationem certiores quam alii sumus.
109.1
Ath. At quid tutum sit, illi, qui suppetias laturi eunt, non pro benevolentia eorum, a quibus evocati fuerint, judicant, sed pro potentia, qua quis ad res gerendas est instructior; id quod Lacedaemonii multo etiam magis quam ceteri spectare solent. Atque ideo apparatus domestici diffidentia et cura magnis sociorum copiis finitimos invadunt : ut non verisimile sit, eos in insulam certe, nobis maris imperium obtinentibus, trajecturos.
110.1
Mel. Illi vero etiam alios mittere potemut; amplum autem est Creticum pelagus, in quo iis, qui maris imperium tenent, difficilius est intercipere, quam illis, qui latere voluerint, saluti suae consulere.
110.2
Et si hoc assequi nequeant, convertant arma et in vestrum agrum, et in reliquos vestros socios, quos Brasidae non invasit; atque ita non de alieno potius quam de vestro ipsorum ac sociorum agro labor vobis erit subeundus.
111.1
Ath. Horum quidem laborum vobis quoque fortasse quippiam acciderit ita, ut rem experti sitis nec ignoretis Athenienses a nulla unquam obsidione propter aliorum metum recessisse.
111.2
Animadvertimus autem, vos, quamvis de salute vestra vos consultaturos dixeritis, nullam tamen in tanto sermone mentionem ullius rei fecisse, qua homines freti se servatum iri arbitrentur, sed ea quidem, in quibus firmissimum vestrae salutis praesidium collocatis, in spe et cunctatione posita sunt, praesentes vero opes parvas sunt ad vos tutandos adversus opes jam contra vos instructas. Quapropter magnam declaratis consilii amentiam, nisi nobis semotis aliquid aliud his prudentius adhuc decernatis.