Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 5

113.1 Melii igitur haec responsa dederunt; Athenienses vero e colloquio jam digredientes dixerunt« enimvero vos soli ut nobis videmini, his vestris consiliis res quidem futuras certiores esse judicatis, quam quae cernuntur, res vero occultas eo quod eas cupitis, ut praesentes jam spectatis , et quoniam Lacedaemoniis et fortunae et spei jam plurimum vos commisistis et credidistis, plurimum etiam labemini. »
114.1 Atque Atheniensium quidem legati ad castra redierunt; duces vero eorum, quum Melii nullo modo morem iis gerere vellent, ad bellum continuo se converterunt, et opus inter se per civitates partiti Melios vallo circumdederunt.
114.2 Post haec Athenienses praesidio quum ex suis tum ex sociorum copiis et a mari et a terra relicto cum majore copiarum parte domum redierunt. Reliqui autem in obsidione urbis manebant.
115.1 Sub idem tempus Argivi irruptione in agrum Phliasium facta et a Phliasiis et a suis exsulibus per insidias excepti circiter octoginta perierunt.
115.2 Et Athenienses, qui Pyli erant, magnam Lacedaemoniorum prapdam ceperunt; et Lacedaemonii ideo ne sic quidem solutis foederibus bellum iis faciebant; edicto tamen permiserunt cuitibel de suis, ut praedam ex Atheniensium finibus aget et.
115.3 Et Corinthii privatarum quarumdam controversiarum causa bellum Atheniensibus intulerunt; ceteri autem Peloponnesii quiescebant
115.4 Ceperunt vero etiam Melii munitionis ab Atheniensibus exstructae eam partem, quae forum spectabat, noctu eam aggressi, et nonnullos viros interfecerunt, et frumentum aliumque commeatum quam plurimum potue- runt, in urbem importantes se receperunt , et deinde quiescebant ; et Athenienses postea diligentius excubias agebant. et haec aestas finiebatur.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi