Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 6

24.4 Quamobrem propter nimiam plurimorum cupiditatem, si cui forte res ista minus placeret, veritus, ne ceteris refragando reipublicae malevolus esse videretur, silentium agebat.
25.1 Tandem vero quidam ex Atheniensibus in medium progressus Nicia advocato dixit, non oportere amplius praetextus, aut moras interponere, sed in omnium conspectu jam declarare, quemnam apparatum ab Atheniensibus sibi decerni vellet.
25.2 Ille vero invitus dixit, se etiam cum collegis per otium bac de re accuratius consultaturum, quantum tamen jam nunc intelligeret, non paucioribus quain centum triremibus navigandum esse (ipsorum autem Atheniensium fore naves militibus vehendis aptas tot, quot placeret , aliasque ex sociis arcessendas), militibus autem gravis armaturae universis tam Atheniensium, quam sociorum, non minus quinque millibus, sed amplius etiam, si possent; reliquum vero apparatum pro exercitus magnitudine, et sagittariorum illinc et ex Creta assumptorum, et funditorum, et si quid aliud opportunum esse videretur, praeparaturos et ducturos.
26.1 Quum autem Athenienses haec audissent, confe-stim ipsis imperatoribus summam imperii potestatem facto decreto dederunt, ut arbitratu suo et de copiarum numero, et de universae navigationis ratione transigerent, prout ipsis ex usu reipublicae Atheniensis maxime fore videretur.
26.2 Post haec autem hic apparatus parari coepit, et quum ad socios mittebant, tum etiam ex suo ipsorum agro milites conscribebant. Jam enim modo se civitas et a morbo et ab assiduo bello recreaverat, ita ut et civium aetate militari praeditorum, qui adoleverant, numero floreret, et pecunia coacta abundaret propter inducias; quamobrem omnia facilius suppeditabantur. Atque hi quidem in apparatu erant.
27.1 Interea vero quotquot lapidea Mercurii simulacra Athenis erant (sunt autem more patrio, forma quadrata, multa quum in privatarum aedium vestibulis, tum in templis), una nocte pleraque vultu circumcisa sunt.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi