Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 6

37.2 Quamobrem ab hac opinione ego adeo dissentio, ut, si venirent aliam urbeui tantam, quantae sunt Syracusae, bic obtinentes et si eant finitimam nobis incolentes bellum facerent, vix videantur mihi impedire posse, quin internecione caedantur, atque multo certe minus, ubi in hostili tota Sicilia (conspirabit enim contra illos) et castra posuerint, qualia rebus ad id e navibus adductis fieri possunt, et ubi a tentoriolis necessarioque apparata propter equites nostros non longe procedant. In summa, ne terra quidem eos potituros puto; tanto nostrum I apparatum praestantiorem duco.
38.1 « At vero haec, ut ego dico, et Athenienses in-telligentes res suas (quod probe novi) conservant, et quidam hujus civitatis homines ea, quae neque sunt, neque futura sunt, comminiscuntur,
38.2 quos ego non nunc primum sed semper scio aut hujuscemodi rumoribus et aliis, qui sunt istis magis etiam nefarii, aut factis vestrae multitudini terrorem incutere, ut ita ipsi ci vitatis imperio potiantur. Et veru metuo, ne multa temptantibus aliquando etiam res succedat ; nos vero ignavi sumus, quamdiu nondum in calamitatem incidimus, lum ad praecavendas istorum insidias, tum ad eas ulciscendas, ubi senserimus.
38.3 His autem de causis nostra civitas raro quidem quiescit, saepe vero seditione laborat, et certamina non plura contra hostes quam contra se ipsam sustinet, et vero interdum etiam tyrannides et iniquos dominatus.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi