Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 6

41.4 Curam vero et lustrationem istarum nos geremus, et dimittendorum simul ad civitates hominum, et explorandi causa et si quid aliud commodum esse videatur. Sunt etiam, quae jam curavimus, et quicquid senserimus, id ad vos referemus. »
41.5 Atque Syracusani quidem, quum dux haec verba fecisset, ex concilio discesserunt.
42.1 Athenienses vero quum ipsi tum eorum socii omnes apud Corcyram jam erant. Atque primum quidem duces copias iterum recensuerunt et instruxerunt eo ordine* quo portum capturi castraque posituri erant, et classe in tres partes distributa singulas singulis sorte attribuerunt, ut neque, si conjunctim navigarent, aquae et portuum et rerum ad victum necessariarum in stationibus ubi appellerent, inopia laborarent, et ut ceteris etiam in rebus magis ordine instructi essent, et a ducibus facilius regi poseent, in singulis agminibus attributi suo quique duci;
42.2 deinde vero piw-miserunt et in Italiam et in Siciliam tres naves, ut explorarent, quaenam civitates se essent recepturae. Atque bis praeceptum erat, ut classi occurrerent, ut rerum gnari appellerent.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi