Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 6

54.5 Quippe neque cetero ejus principatu multitudini gravis erat, sed citra invidiam se gesserat; et vero plurimum hi tyranni virtutem et prudentiam coluerunt, et proventuum vicesimam tantum ab Atheniensibus exigentes et urbem eorum egregie exornarunt et bella ad ministrabant et in templis sacrificia faciebant.
54.6 In ceteris vero rebus civitas legibus ante latis ntebatur, praeter-qdam quod operam provide dabant, ut semper aliquis de suo ipsorum numero imperium gereret. Et qoum alii ex iis annuum imperium apud Athenienses obtinuerunt, tum Pisistratus, Hippiae ejus, qui tyrannus fuerat, filius, avi nomen ferens, [qui] quum esset archon, aram duodecim deorum in foro dedicavit, et illam, quae est Apollinis io Pythii templo.
54.7 Postea vero populus Atheniensis quum amplificassel aram, quae erat in foro, inscriptionem delevi!; illius vero, quae in Pythii templo erat, etiamnum tota exstat literis evanidis paene in haec,verba :
54.7 In Pythii Phoebi Pisistratus aede locavit imperii Hippiades haec monumenta sui.
55.1 Hippiam igitur imperasse, quod natu maximus esset , et sciens e fama mihi tradita accuratius quam alii, confirmo et intelligat aliquis vel ex hoc ipso : hunc enim solum inter legitimos fratres liberos suscepisse constat, ot et ara indicat, et columna in Athenarum arce erecta cum inscriptione sceleris a tyrannis perpetrati, in qua nullus Thessali aut Hipparchi filius est scriptus, sed quinque Hippiae, quos ille ex Myrrhine Calliae Hyperichidae filia susceperat; par enim erat, maximum natu uxorem primum ducere.
55.2 Deinde in prima columna primus ille scriptus est post parentem, ne hoc quidem alis re, quippe quod et ab eo natu maximus esset, et tyrannidem obtinuisset.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi