Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 6

70.4 Syracusani vero, in via Helorina congregati et pro praesenti rerum facultate in acie constituti, praesidium tamen c suorum numero ad Olympieum miserunt, veriti ne Athenienses pecunias, quae illic erant, amoverent, et ceteri in urbem redierunt.
71.1 Athenienses vero ad templum quidem non iverunt, sed congestis suorum cadaveribus ac pyrae impositis in loco pernoctarunt. Postero vero die Syracusanis quidem sua cadavera fide publica interposita reddiderunt (perierunt vero eorum et sociorum ad ducentos et sexaginta), suorum vero ossa collegerunt (perierunt vero eorum et sociorum ad quinquaginta), et cum hostium spoliis Catanam.navigarunt;
71.2 nam et erat liiems, et bellum illinc nondum administrari (Misse videbatur, priusquam et equites arcesserent Athenis, et ex sociis illic incolentibus cogerent, ne prorsus equitatu superarentur, et vero pecunias simul et illic colligerent et aliae Athenis afferrentur, civitatcsquc aliquas sibi adjungerent, quas post hanc pugnam sibi facilius obtemperaturas sperabant, itemque quuui alia, tum etiam commeatum et cetera, quibus opus esset, prarparassent,quod ineunle vere Syracusas aggredi statuissent.
72.1 Atque hi quidem Itoc consilio Naxum et Catanam navigarunt, ut illic hibernarent; Syracusani vero suis mortuis sepultis concionem cogebant.
72.2 Atque in medium progressae Hermocrates, Hermonis filius, vir quum celeris in rebus prudentia nulli secundus, tum etiam rerum Mli-carum jientia satis instructus et fortitudine insignis confirmabat cos, neque propter id, quod acciderat, animum despondere sinebat;
72.3 non enim animum eorum Kuiwalum esse, sed ordinum confusionem nocuisse. Neque tainen eos adeo superatos esse, ut verisimile fuerit, praesertim quod idiotae ac propeinodum operarii cum iis pugnassent, qui rei militaris peritia primi Graecorum censerentur.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi