Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 6

88.10 Contigit autem, ut in Lacedaemoniorum concione et Corinlliii et Syracusani et Alcibiades eadem rogantes Lacedaemoniis persuaderent. Et quum ephori et magistratus in animo haberent legatos mittere Syracusas, ut impedirent, ne cum Atheniensibus paciscerentur, nec tamen ad opem ferendam animo essent prompto, Alcibiades in medium progressus exacuebat Lacedaemonios et excitavit hujusmodi verbis :
89.1 « Necesse est, me de mea criminatione apud vos primum verba Iacere, ne propter suspiciones de me conceptas publicam causam alieniore animo audiatis.
89.2 Quamvis enim mei majores publicum vestrae civitatis hospitium ob querelam aliquam vobis renuntiassent, ego ipse id rursus instauraus oflicia vobis praestabam quum alia, lum vero In clade, quam ad Pylum accepistis. Et quum in hoc ego studio perseverarem, vos de compositione cum Atheniensibus agentes iuimicis quidem meis, re per ipsos temptata , potentiam, mihi vero ignominiam conciliastis.
89.3 Et ob ea jure a me, quum et ad Mantineorum et Argivorum j partes transirem, et in celeris rebus vobis adversarer, laedebamini ; et nunc, etiam si quis tunc, dum damnum accipiebatis, immerito mihi irascebatur, rem cum veritate examinans sententiam mutet : aut si quis, quod factionem popularem potius sectarer, ideo me deteriorem esse putabat, ne sic quidem se recte mihi infensum esse ducat.
89.4 Tyrannis enim semper infesti sumus; quicquid autem tyrannis adversatur, populus nominatur; et ex eo nobis popularium partium principatus permansit. Simul quod civitas imperio populari plerumque regitur, necesse erat res praesentes sequi.
89.5 Sed tamen in administranda republica conati sumus nos moderatius gerere, quam pro intemperantia , quae apud nos invaluerat. Alii vero erant et majorum memoria et nunc, qui plebem ad deteriora concitabant, qui quidem me quoque ejecerunt.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi