Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 6

101.3 Illi vero postquam munitionem in Epipolarum rupe coeptam absolverunt, iterum aggrediuntur Syracusanorum vallum fossamque, classe quidem ex Thapso in magnuln Syracusanorum portum circumvehi jussa, ipsi vero sub auroram ab Epipolis ia planum degressi; et quum per paludem qua coenosa et maxime solida erat, supra fores asseresque substratos transissent , sub ipsum diluculum capiunt et vallum, praeter exiguam partem, et fossam, et postea etiam illam partem, quae reliqua erat.
101.4 Et ibi proelium commissum est, et in eo superiores erant Athenienses; et Syracusani, qui dextrum cornu tenebant, ad urbem fugerunt, qui vero in sinistro erant, ad fluvium. Atque eos quum trecenti illi Atheniensium delecti milites transitu intercludere vellent, ad poetem cursu contendebant.
101.5 Quod veriti Syracusani (hfc enim et plerique equites iis aderant) cum his treosoto manus conserunt, eosque in fugam vertunt, et impressionem in dextrum Atheniensium cornu faciunt; et impressione facta simul etiam prima illius cornu statio perterrita est.
101.6 Quod quum Lamachus animadvertisset, a suo sinistro cornu cum non muttis sagittariis, assumptis etiam Argiris, ad opem suis ferendam accurrebat, et fossam quamdam transgressus, et cui» paucis una transgressis solus deprehensus occubuit, et ex iis, qui cum eo erant, quinque aut sex. Et tios quidem Syracusani, antevertentes hostem, maxima celeritate arreptos trans fluvium in locum tutum transportarunt, ipsi vero, quum jam et reliquo» Atheniensium efcrtitus adversus eoe veniret, recedebant.
102.1 Interea vero ibi ex iis, qui initio ad urbem confugerant, quum haec fieri viderent, et ipsi sumptis animis ab urbe rursps aciem adversus Athenienses sibi oppositos instruxerunt, et quamdam suorum partem miserunt ad muri ambitum, qui Epipolas cingebat, existimantes fore, ut eum desertum caperent.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi