Kitap 6
11.4
Porro Graeci, qui illic sunt, maxime quidem nos extimescent, si eo non transmiserimus; deinde vero, si ostentatis nostris opibus brevi discesserimus : sed si quam cladem acceperimus, illi celerrime spr-ritu sumpto una cum iis, qui hic sunt, nos adorientur. Quae enim a nobis longissime distant, et quae famae nullum specimen dederunt, omnes haec admirationi esse scimus.
11.5
Id quod nunc vobis, Athenienses, in Lacedaemoniis eorumque sociis accidit, qui, quoniam praeter opinionem eos superastis in illis rebus, in quibus eos antea formidabatis , jam illis contemptis, Siciliam etiam affectatis.
11.6
Atqui oportet non propter adversariorum casus animos extollere, sed animos cohibendo confidere; neque existimare, Lacedaemonios quicquam aliud quam propter acceptae cladis ignominiam speculari, quanam ratione vel nunc quoque, si possint, labefactatis nobis, suam ignominiam deleant, idque tanto magis, quanto illi maximo et studio et tempore virtutis opinionem obtinere meditantur.
11.7
Quare non de Egestaeis in Sicilia, viris barbaris, certamen nobis est, si eapimue, sed ut civitatem, quae per oligarcbiam nobis insidiatur, strenue caveamus.
12.1
« Atque meminisse debemus nos nuper admodum e gravi morbo et bello paululum esse recreatos, ita ut et pecuniae vi et hominum numero aucti simus; et aequum esse, haec pro nobis ipsis hic impendi, non autem pro istis viris exsulibus, qui nostrum auxilium implorant, quibus et pulchre mentiri conducit, et aliorum periculo, quum ipsi nihil nisi verba conferant, aut re feliciter gesta gratiam non dignam habere, aut aliqua clade accepta amicos in perniciem eecum trahere.