Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 7

61.2 Animum vero abjicere non oportet, nec pati idem, quod imperitissimis hominibus accidere solet, qui si primis in proeliis rem infeliciter gesserint , deinde per omnia e timore natam expectationem similem calamitatibus suis liabent.
61.3 Sed et quotquot Atheniensium adestis, qui multa jam bella experti estis, et quotquot socii, qui semper commilitones nostri estis, estote memores, bellorum eventus incertos esse, et fortunam a nobis quoque aliquando staturam sperantes, ad pugnam priorem altera compensandam, prout decet tantam vestrum multitudinem, quantam vos ipsi videtis, vos parate.
62.1 « Quae autem in his portus angustiis nobis profo* tura cognovimus adversus futuram navium turbam et adversus illorum apparatum in navium tabulatis instructum, unde prius damno afficiebamur, omnia ea nobis quoque nunc pro praesenti rerum facultate cum gubernatoribus prospecta et parata sunt.
62.2 Nam sagittarii multi et jaculatores in tabulata adscendent, et multitudo, qua, si navale proelium in alto committeremus, non uteremur, quia navium onus rei nauticae disciplinam impediret; sed hic in pedestri proelio, quod ex navibus committere cogimur, utilis erit
62.3 Pra-terea excogitavimus etiam, quae adversus hostes in navium structura erant paranda, et adversus epotidum crassitudi- nem, quae res praecipue nobis damno erat, ferrearum manuum injectiones, quae navem hostilem, quum invaserit, retinebunt, ne retro se recipiat, si modo vectores ea, qua; praeterea opus sunt, exsequantur.
62.4 Ineam enim necessitatem jam adducti sumus, ut pedestre proelium ex navibus committamus; atque ut neque ipsi ab hostili classe resiliamus, neque illos resilire permittamus, utile esse apparet, praesertim quum terra sit hostilis, praeter eam, quam nosler peditatus obtinuerit. .
63.1 « Quorum vos memores oportet totis viribus certamen inire, nec ad eam propelli, sed quum navis cum nai i confligere coeperit, non prius permittere vobis ut ab hoste dirimamini, quam de hostili tabulato milites deturbantis.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi