Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 7

70.7 Multa enim adhortatio multusque clamor utrinque horta-loram audiebatur et ex arte et propter praesentem vincendi contentionem, quum Atheniensibus quidem, ut per vim eruptionem facerent, ac clamarent, atque nunc, si unquam alias, alacriter de salvo in patriam reditu contenderent; Syracusanis vero et socii, praeclarum esse illorum fugam impedire, partaque victoria suam quemque patriam incrementis augere.
70.8 Praeterea utriusque classis duces, si-cubi aliquem animadvertissent praeter necessitatem cun» sua navi cessim ire, accitum nominatim ejus trierarchum percontabantur, Athenienses quidem, num retrocederent, quod infensissimorum hostium agrum ipso mari, cujus imperium non exiguo labore obtinuissent, jam amiciorem putarent; Syracusani vero, num quos Athenienses plane scirent vehementer cupere quavis ratione effugere, lios fugientes ipsi fugerent.
71.1 Atque peditatus utrorumque in terra positus, quum navale proelium ancipiti Marte committeretur, magnum animi certamen et contentionem sustinebat, quum is quidem , qui illinc oriundus erat, aemulo studio jam pro majore gloria sibi comparanda contenderet, ii vero, qui hostes illuc profecti erant, metuerent, ne in fortunam praesenti etiam deteriorem delaberentur.
71.2 Quum enim omnes suas for* tnnas Athenienses in navibus posuissent, et timor de futuro nulli similis erat, et liac ipsa ile causa vario etiam animi affectu navale proelium ex terra necessario spectabant.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi