Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 7

7.1 Postea vero Corinthiorum et Ampraciotarmn et Leucadiorum naves, quae reliquae erant, numero duodecim advenerunt clam Atheniensium custodia (praeerat iis autem Erasinides Corinthius) et in reliqua muri parte aedificanda usque ad transversum murum Syracusanos adjuverunt.
7.2 Et Gylippus ceteram Siciliam obibat, ut navales pede· stresque copias colligeret, simul etiam ut civitates ad societatem secum ineundam solicitaret, si*qua aut propensa non erat, aut a bello prorsus adhuc abstinebat.
7.3 Alii quoque Syracusanorum et Corinthiorum legati Laceda»· monem et Corinthum missi sunt, ut novus exercitus trajiceretur, quocunque modo [ sive navibus onerariis, sive quacumque alia ratione] commode fieri posset, quod et Athenienses alias copias arcesserent.
7.4 Et Syracusani dtassem instruebant, ejusque exercitia factitabant, ut hac quoque rem gesturi, et in ceteris quoque rebus multo majores animos sumpserant.
8.1 Nicias vero, quum hoc intellexisset, et hostium quidem potentiam, suam vero penuriam in dies crescere videret, mittebat et ipse Athenas saepe quidem et alias nunrians de singulis rebus, quae gerebantur, sed tunc vel maxime, quod existimaret res suas in maximum discrimen adductas esse, et nisi primo quooue tempore aut se revocarent, aut alios non paucos mitterent, nullam super-esse spem salutis.
8.2 Veritus autem, ne ii, qui mittebantur, vel propter facundis inopiam, vel etiam memoria destituti, vel aliquid ad populi voluntatem dicentes, non quod res esset, renunciarent, epistolam scripsit, existimans fore, ut hoc potissimum modo suam sententiam per nun-cium minime occultatam Athenienses cognoscerent, et de rebus veris deliberarent.
8.3 Atque illi quidem, quos misit, cum literis, quas ferebant, et cum mandatis, quae eos exponere oportebat, abierunt. Nicias vero castris jam magis custodiam agendo quam sua sponte pericula adeundo prospiciebat.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi