Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 7

9.1 Eadem autem aestate exeunte Enetio etiam, Atheniensium dux, cum Perdicca omltisque Thracibus Amphipoli bellum inferens orbem quidem non expugnavit, sed triremibus in Strymonem circumdactis ab ipso fluvio urbem obsidebat, ex Himerseo proficiscens. Atque haecsesta» finiebatur.
10.1 Hieme autem ineunte, qui a Nicia missi erant, Athenas pervenerunt, et omnia ore mandata, qnae ab illo acceperant , exposuerunt, et si quis aliquid praeterea percontabatur, respondebant, epistolamque reddiderunt. Civitatis autem scriba in medium progressus eam Atheniensibus recitavit , cujus lucc erant verba:
11.1 « Res quidem ante gestas, Athenienses, ex [multis] aliis meis epistolis cognovistis; nunc vero tempus postulat longe magis, quam ante, ut in quo statu sint res nostrae, cognoscatis, et de eo deliberetis.
11.2 Quum enim Syracusanos, adversus quos missi sumus, majore prcelioruni parte superassemus, et munitiones exstruxissemus, in qui- bus nunc sumus, venit Gylippus Lacedaemonius cum exercitu , quem ex Peloponneso duxit et ex quibusdam Sicili» civitatibus. Et primo quidem proelio a nobis superatus est, postridie vero ab equitum velitumque multitudine per vim coacti in munitiones nos recepimus.
11.3 Nunc igitur nos quidem propter adversariorum multitudinem omissa urbis circumvallatione quiescimus (nec enim omnibus nostris copiis uti possemus, quod munitionum custodia magnam gravis armaturae partem absumit), hostes vero murum simplicem juxta nostrum excitaverunt, ita ut eos amplius circumvallare nequeamus, nisi quis hanc munitionem nostris vicinam cum magnis copiis adortus expugnet.
11.4 Atque factum est, ut nos,, qui alios obsidere videbamur, ipsi potius, saltem quod ad terram attinet, hoc patiamur; neo enim in regionem circumjectam propter hostium equitatum procul progredimur.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi