Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 8

37.2 Quaecumque regio, et urbes sunt regis Darei, aut patris aut majorum ejus erant, adversus has ne eant, neque ad bellum gerendum neque ad malum ullum inferendum, neque tacedaeraonii neque Lacedaemoniorum socii; neve tributa exigant ex his urbibus neque Lacedaemonii neque Lacedaemoniorum socii. Neve vicissim rex Dareus, neque ii, quibus rex imperat, nec adversus Lacedaemonios nec eorum socios eat, ad bellum gerendum neque ad malum ullum inferendum.
37.3 Si qua autem in re Lacedaemonii vel eorum socii regis opera indigeant, aut rex Lacedaemoniorum vel sociorum, quicquid alteri alteris mutuo persuaserint, hoc si faciant, bene sit.
37.4 Bellum autem, quod cum Atheniensibus illorumque sociis geritur, utrique communiter administrent; quod si id componere placuerit, communiter utrique id faciant. Quicunque autem exercitus in regis ditione fuerit, si rex eum arcessiverit, rex ei stipendium praebeat.
37.5 Si qua autem civitatum, quae pactionem cum rege fecerunt, in regis ditionem invaseritf ceteri prohibeant, regique pro viribus opem ferant; rursus si quis eorum, qui sunt in regis agro, aut eo, cuirex imperat, in Lacedaemoniorum aut sociorum agrum invaserit, rex prohibeat, et pro viribus opem ferat.»
38.1 Post has pactiones Therimenes quidem, traditis Astyocho navibus, actuario navigio occulte discessit.
38.2 Athenienses vero ex Lesbo jam ad Chium cum suis copiis appulsi, et terra ac mari potiti, Delphioium muniverunt, locum et alioqui a terra munitum, et portus habentem, nec procul a Chiorum urbe distantem.
38.3 Chii vero, quum mullis superioribus proeliis afflicti essent, et alioqui inter se ipsos animis non admodum bene affecti, sed etiam, ob Tydeum Ionis filium ejusque socios Atticismi nomine a Pedanto jam morte mulctatos, et reliquam civitatem necessario in paucorum voluntatem temperatam, inter se sibi suspecti essent, quiescebant, et neque ipsi sibi his de causis, nec ilice auxiliares copiae, quae cum Pedarito erant, eatis firmae videbantur ad proelium committendum.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi